

Liber Exodus*
Caput 31: Versus 18
Duas tabulas[AUG., quaest. 140.]Cum multa locutus sit Deus, duae tantum tabulae dantur Mosi lapideae, quae dicuntur tabulae testimonii; quia caetera omnia, quae praecepit Deus, ex illis decem praeceptis, quae in duabus scripta sunt tabulis, pendere intelliguntur, si diligenter quaerantur, et bene intelligantur; sicut ipsa decem ex duobus, dilectione, scilicet, Dei et proximi: in quibus scilicettota lex pendet et prophetae[Matth. 22.].